- CANDIDA
- I.CANDIDAamniculus Galliae, in agro Cadurcensi, acandore aquae dictus: vulgo Conde, aliis, inprimis Sansoni, Caude. Hic ultimus est omnium, Avarionem augentium. Eôdem modô, ab aquarum colore, plurimis fluviis Albae nomen haesit. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Alba.II.CANDIDAapud Ambrosium, Serm. 67. Praeparemus nova et praeclarissima munera, edamus primam Candidam, in vestitu nudorum, secundam vero non minus nobilem, etc. et in Actis Bonifacii Martyris, ubi de Aglae eius matre, Haec ergoter Candidam egerat, apud urbem Romam ex Praefectura: Editio est ludorum, quae fiebat olim apud Romanos, a Magistratibus, Praetoribus scil. et Quaestoribus Candidatis, propriô sumptu. In veter. Kalendario Hervarti M. Decembr. 13. Kal. Ian. Munus Kandida. Vide Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.